Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 5

Precedente Successiva

eius natura est omnis natura, ergo et caloris. Angelus autem est
quaedam natura et haec, et non aliae. ideo licet nobilior sit quam calor,
non tamen calefaciet formaliter, aut virtualiter: virtus enim rei est
essentia et in essentia rei: virtus ergo caloris est calor, et in calore, nec
separari potest.
Caput III.
Perperam a Lucretio sensum rebus auferri; peius a Galeno :
et quid hac de re sapientiores senserint
.
Contendit Lucretius Epicureus cum suo Democrito , ex rebus
non sentientibus sensum oriri. Nam ex non ridentibus
(inquit) elementis, neque plangentibus nascuntur homines
ridentes, ac plangentes, et ex non figuratis, figurata:
multaque adducit exempla consimilia contra Anaxag..
~ Ego autem in eisdem persisto responsionibus, videlicet risum ac
planctum praeesse in Elementis, et figuras, sed non eo modo, quo in
homine. Risus enim dilatatio est spirituum exultantium; dilatatio autem
in rebus raris. Ignis nactus occasionem se magis conservandi,
dilatatur et laetatur modo suo, contrahitur autem et tristatur ab inimico
potentiori. Ploratus autem est spirituum in cellas collectio ex
apprehenso malo: qui proinde membranam premit cerebri, cogitque
aquam inter illam ac calvariam in oculos efferri: sicuti cum tellus uda
premitur, humoremque emittit. Figurae quoque termini sunt quantitatis;
Elementa autem terminata et quanta sunt, at non eodem modo,
ut pateat omnia reperiri in causis, sed modo vario.
Hic animadvertere
licet quod Lucretius cum Epicuro et Democrito non modo
sensus principiis negant, sed omnia fieri ex concursu atomorum, quos
in solis luce contuemur, et iuxta configurationes varias in situ et ordine,
quos sortiuntur casu, dum in vacuo agitantur et copulantur, varias
ostentare formas, apparentiasque: Itaque huiusmodi corpuscula
rerum semina, neque calida esse, neque frigida, neque alba, neque nigra,
neque sentientia: sed eiusmodi concursu oriri calorem, hoc
est, ex acutioribus, frigus ex obtusioribus; ex rotundis animam, ex illis
vero ac vacuo multo intercepto aërem; ex multa ipsarum condensatione
cum modico vacuo aquam: ex plurima vero terram. Hanc opinionem
a nobis in Phys. et Metaph. reprobatam, hic non est examinandi
locus. Hoc tantum assero, homines vigere ratione et consilio; in
arboribus quoque sapientiae vi folia, flores et spinas fieri, compertum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche